monumenta.ch > Plinius > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 171
{LXIII} Tertium genus est eius, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago vocatur, odoris foedi, radicis lignosae, folio aspero. vires eius vehementissimas in omnibus generibus earum tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes e tota domo blattas convenire ad eam, privatim adversus scorpiones ex posca pollere, foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.